Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 48 – Latin Vulgate (VUL)

Isa 48:1audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
Isa 48:2de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
Isa 48:3priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt
Isa 48:4scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
Isa 48:5praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Isa 48:6quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
Isa 48:7nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea
Isa 48:8neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te
Isa 48:9propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas
Isa 48:10ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis
Isa 48:11propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo
Isa 48:12audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus
Isa 48:13manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul
Isa 48:14congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Isa 48:15ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius
Isa 48:16accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
Isa 48:17haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas
Isa 48:18utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris
Isa 48:19et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
Isa 48:20egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
Isa 48:21non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae
Isa 48:22non est pax dicit Dominus impiis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 48 — Additional Translations:

Blue Letter Bible Error Page

Our apologies, we have experienced an unexpected error.

We have collected the information about the error and forwarded it on to the programming staff so that they can look into the problem and help prevent errors like this in the future.

Back to Blue Letter Bible