VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Regum (2 Kings) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 28:1–27 )
Unchecked Copy Box2Ki 16:1 - anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 16:2 - viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius
Unchecked Copy Box2Ki 16:3 - sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 16:4 - immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso
Unchecked Copy Box2Ki 16:5 - tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum
Unchecked Copy Box2Ki 16:6 - in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc
Unchecked Copy Box2Ki 16:7 - misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me
Unchecked Copy Box2Ki 16:8 - et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera
Unchecked Copy Box2Ki 16:9 - qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit
Unchecked Copy Box2Ki 16:10 - perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius
Unchecked Copy Box2Ki 16:11 - extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco
Unchecked Copy Box2Ki 16:12 - cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum
Unchecked Copy Box2Ki 16:13 - et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare
Unchecked Copy Box2Ki 16:14 - porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem
Unchecked Copy Box2Ki 16:15 - praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam
Unchecked Copy Box2Ki 16:16 - fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz
Unchecked Copy Box2Ki 16:17 - tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide
Unchecked Copy Box2Ki 16:18 - Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum
Unchecked Copy Box2Ki 16:19 - reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 16:20 - dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan