VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 23:1 - non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
Unchecked Copy BoxExo 23:2 - non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
Unchecked Copy BoxExo 23:3 - pauperis quoque non misereberis in negotio
Unchecked Copy BoxExo 23:4 - si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
Unchecked Copy BoxExo 23:5 - si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
Unchecked Copy BoxExo 23:6 - non declinabis in iudicio pauperis
Unchecked Copy BoxExo 23:7 - mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
Unchecked Copy BoxExo 23:8 - nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
Unchecked Copy BoxExo 23:9 - peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 23:10 - sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
Unchecked Copy BoxExo 23:11 - anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
Unchecked Copy BoxExo 23:12 - sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
Unchecked Copy BoxExo 23:13 - omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
(Exo 34:18–26; Deu 16:1–17 )
Unchecked Copy BoxExo 23:14 - tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
Unchecked Copy BoxExo 23:15 - sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
Unchecked Copy BoxExo 23:16 - et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
Unchecked Copy BoxExo 23:17 - ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
Unchecked Copy BoxExo 23:18 - non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
Unchecked Copy BoxExo 23:19 - primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
Unchecked Copy BoxExo 23:20 - ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
Unchecked Copy BoxExo 23:21 - observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
Unchecked Copy BoxExo 23:22 - quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
Unchecked Copy BoxExo 23:23 - praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
Unchecked Copy BoxExo 23:24 - non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
Unchecked Copy BoxExo 23:25 - servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
Unchecked Copy BoxExo 23:26 - non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
Unchecked Copy BoxExo 23:27 - terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Unchecked Copy BoxExo 23:28 - emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
Unchecked Copy BoxExo 23:29 - non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
Unchecked Copy BoxExo 23:30 - paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
Unchecked Copy BoxExo 23:31 - ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
Unchecked Copy BoxExo 23:32 - non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
Unchecked Copy BoxExo 23:33 - non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan