VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 10:1 - et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea
Unchecked Copy BoxEze 10:2 - et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
Unchecked Copy BoxEze 10:3 - cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
Unchecked Copy BoxEze 10:4 - et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini
Unchecked Copy BoxEze 10:5 - et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Unchecked Copy BoxEze 10:6 - cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam
Unchecked Copy BoxEze 10:7 - et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
Unchecked Copy BoxEze 10:8 - et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Unchecked Copy BoxEze 10:9 - et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Unchecked Copy BoxEze 10:10 - et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae
Unchecked Copy BoxEze 10:11 - cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
Unchecked Copy BoxEze 10:12 - et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
Unchecked Copy BoxEze 10:13 - et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Unchecked Copy BoxEze 10:14 - quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae
Unchecked Copy BoxEze 10:15 - et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar
Unchecked Copy BoxEze 10:16 - cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant
Unchecked Copy BoxEze 10:17 - stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis
Unchecked Copy BoxEze 10:18 - et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin
Unchecked Copy BoxEze 10:19 - et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea
Unchecked Copy BoxEze 10:20 - ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent
Unchecked Copy BoxEze 10:21 - quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum
Unchecked Copy BoxEze 10:22 - et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan