VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Heb 13:2 )
Unchecked Copy BoxGen 18:1 - apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
Unchecked Copy BoxGen 18:2 - cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
Unchecked Copy BoxGen 18:3 - et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
Unchecked Copy BoxGen 18:4 - sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
Unchecked Copy BoxGen 18:5 - ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
Unchecked Copy BoxGen 18:6 - festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
Unchecked Copy BoxGen 18:7 - ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
Unchecked Copy BoxGen 18:8 - tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
Unchecked Copy BoxGen 18:9 - cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
Unchecked Copy BoxGen 18:10 - cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
Unchecked Copy BoxGen 18:11 - erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
Unchecked Copy BoxGen 18:12 - quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
Unchecked Copy BoxGen 18:13 - dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
Unchecked Copy BoxGen 18:14 - numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
Unchecked Copy BoxGen 18:15 - negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
Unchecked Copy BoxGen 18:16 - cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
Unchecked Copy BoxGen 18:17 - dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
Unchecked Copy BoxGen 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
Unchecked Copy BoxGen 18:19 - scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
Unchecked Copy BoxGen 18:20 - dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
Unchecked Copy BoxGen 18:21 - descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
Unchecked Copy BoxGen 18:22 - converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
Unchecked Copy BoxGen 18:23 - et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
Unchecked Copy BoxGen 18:24 - si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
Unchecked Copy BoxGen 18:25 - absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
Unchecked Copy BoxGen 18:26 - dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
Unchecked Copy BoxGen 18:27 - respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
Unchecked Copy BoxGen 18:28 - quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
Unchecked Copy BoxGen 18:29 - rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
Unchecked Copy BoxGen 18:30 - ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
Unchecked Copy BoxGen 18:31 - quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
Unchecked Copy BoxGen 18:32 - obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
Unchecked Copy BoxGen 18:33 - abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan