VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(cf. Jhn 1:1–4 )
Unchecked Copy BoxHeb 1:1 - multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Unchecked Copy BoxHeb 1:2 - novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
Unchecked Copy BoxHeb 1:3 - qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
Unchecked Copy BoxHeb 1:4 - tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
Unchecked Copy BoxHeb 1:5 - cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
Unchecked Copy BoxHeb 1:6 - et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
Unchecked Copy BoxHeb 1:7 - et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Unchecked Copy BoxHeb 1:8 - ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
Unchecked Copy BoxHeb 1:9 - dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
Unchecked Copy BoxHeb 1:10 - et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Unchecked Copy BoxHeb 1:11 - ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
Unchecked Copy BoxHeb 1:12 - et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
Unchecked Copy BoxHeb 1:13 - ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Unchecked Copy BoxHeb 1:14 - nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan