VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 14:1 - homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
Unchecked Copy BoxJob 14:2 - quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
Unchecked Copy BoxJob 14:3 - et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
Unchecked Copy BoxJob 14:4 - quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
Unchecked Copy BoxJob 14:5 - breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
Unchecked Copy BoxJob 14:6 - recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
Unchecked Copy BoxJob 14:7 - lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
Unchecked Copy BoxJob 14:8 - si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
Unchecked Copy BoxJob 14:9 - ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
Unchecked Copy BoxJob 14:10 - homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
Unchecked Copy BoxJob 14:11 - quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
Unchecked Copy BoxJob 14:12 - sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
Unchecked Copy BoxJob 14:13 - quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Unchecked Copy BoxJob 14:14 - putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
Unchecked Copy BoxJob 14:15 - vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
Unchecked Copy BoxJob 14:16 - tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
Unchecked Copy BoxJob 14:17 - signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
Unchecked Copy BoxJob 14:18 - mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
Unchecked Copy BoxJob 14:19 - lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
Unchecked Copy BoxJob 14:20 - roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
Unchecked Copy BoxJob 14:21 - sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
Unchecked Copy BoxJob 14:22 - attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan