VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 21:23–27; Mar 11:27–33 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:1 - et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
Unchecked Copy BoxLuk 20:2 - et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
Unchecked Copy BoxLuk 20:3 - respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
Unchecked Copy BoxLuk 20:4 - baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
Unchecked Copy BoxLuk 20:5 - at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
Unchecked Copy BoxLuk 20:6 - si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
Unchecked Copy BoxLuk 20:7 - et responderunt se nescire unde esset
Unchecked Copy BoxLuk 20:8 - et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
(Mat 21:33–46; Mar 12:1–12 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:9 - coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
Unchecked Copy BoxLuk 20:10 - et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
Unchecked Copy BoxLuk 20:11 - et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
Unchecked Copy BoxLuk 20:12 - et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
Unchecked Copy BoxLuk 20:13 - dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
Unchecked Copy BoxLuk 20:14 - quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
Unchecked Copy BoxLuk 20:15 - et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
Unchecked Copy BoxLuk 20:16 - veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
Unchecked Copy BoxLuk 20:17 - ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Unchecked Copy BoxLuk 20:18 - omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
Unchecked Copy BoxLuk 20:19 - et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
(Mat 22:15–22; Mar 12:13–17 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:20 - et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
Unchecked Copy BoxLuk 20:21 - et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
Unchecked Copy BoxLuk 20:22 - licet nobis dare tributum Caesari an non
Unchecked Copy BoxLuk 20:23 - considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
Unchecked Copy BoxLuk 20:24 - ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
Unchecked Copy BoxLuk 20:25 - et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
Unchecked Copy BoxLuk 20:26 - et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
(Mat 22:23–33; Mar 12:18–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:27 - accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Unchecked Copy BoxLuk 20:28 - dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
Unchecked Copy BoxLuk 20:29 - septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
Unchecked Copy BoxLuk 20:30 - et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Unchecked Copy BoxLuk 20:31 - et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
Unchecked Copy BoxLuk 20:32 - novissima omnium mortua est et mulier
Unchecked Copy BoxLuk 20:33 - in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
Unchecked Copy BoxLuk 20:34 - et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
Unchecked Copy BoxLuk 20:35 - illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
Unchecked Copy BoxLuk 20:36 - neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
Unchecked Copy BoxLuk 20:37 - quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Unchecked Copy BoxLuk 20:38 - Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
Unchecked Copy BoxLuk 20:39 - respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
Unchecked Copy BoxLuk 20:40 - et amplius non audebant eum quicquam interrogare
(Mat 22:41–46; Mar 12:35–37 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:41 - dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
Unchecked Copy BoxLuk 20:42 - et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Unchecked Copy BoxLuk 20:43 - donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Unchecked Copy BoxLuk 20:44 - David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
(Mat 23:1–7; Mar 12:38–40 )
Unchecked Copy BoxLuk 20:45 - audiente autem omni populo dixit discipulis suis
Unchecked Copy BoxLuk 20:46 - adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
Unchecked Copy BoxLuk 20:47 - qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan