VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 12:1 - locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
Unchecked Copy BoxNum 12:2 - et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
Unchecked Copy BoxNum 12:3 - erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Unchecked Copy BoxNum 12:4 - statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
Unchecked Copy BoxNum 12:5 - descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
Unchecked Copy BoxNum 12:6 - dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Unchecked Copy BoxNum 12:7 - at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
Unchecked Copy BoxNum 12:8 - ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
Unchecked Copy BoxNum 12:9 - iratusque contra eos abiit
Unchecked Copy BoxNum 12:10 - nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
Unchecked Copy BoxNum 12:11 - ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
Unchecked Copy BoxNum 12:12 - ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
Unchecked Copy BoxNum 12:13 - clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Unchecked Copy BoxNum 12:14 - cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
Unchecked Copy BoxNum 12:15 - exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Unchecked Copy BoxNum 12:16 - [Vulgate 13:1] profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan