VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 25:1 - haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
Unchecked Copy BoxPro 25:2 - gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
Unchecked Copy BoxPro 25:3 - caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
Unchecked Copy BoxPro 25:4 - aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
Unchecked Copy BoxPro 25:5 - aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
Unchecked Copy BoxPro 25:6 - ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
Unchecked Copy BoxPro 25:7 - melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
Unchecked Copy BoxPro 25:8 - quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
Unchecked Copy BoxPro 25:9 - causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
Unchecked Copy BoxPro 25:10 - ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
Unchecked Copy BoxPro 25:11 - mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
Unchecked Copy BoxPro 25:12 - inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
Unchecked Copy BoxPro 25:13 - sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
Unchecked Copy BoxPro 25:14 - nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
Unchecked Copy BoxPro 25:15 - patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
Unchecked Copy BoxPro 25:16 - mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
Unchecked Copy BoxPro 25:17 - subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
Unchecked Copy BoxPro 25:18 - iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
Unchecked Copy BoxPro 25:19 - dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
Unchecked Copy BoxPro 25:20 - et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
Unchecked Copy BoxPro 25:21 - si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
Unchecked Copy BoxPro 25:22 - prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
Unchecked Copy BoxPro 25:23 - ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
Unchecked Copy BoxPro 25:24 - melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Unchecked Copy BoxPro 25:25 - aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
Unchecked Copy BoxPro 25:26 - fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
Unchecked Copy BoxPro 25:27 - sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
Unchecked Copy BoxPro 25:28 - sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan