VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 24:1 - ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Unchecked Copy BoxPro 24:2 - quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
Unchecked Copy BoxPro 24:3 - sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
Unchecked Copy BoxPro 24:4 - in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
Unchecked Copy BoxPro 24:5 - vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
Unchecked Copy BoxPro 24:6 - quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
Unchecked Copy BoxPro 24:7 - excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
Unchecked Copy BoxPro 24:8 - qui cogitat malefacere stultus vocabitur
Unchecked Copy BoxPro 24:9 - cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
Unchecked Copy BoxPro 24:10 - si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
Unchecked Copy BoxPro 24:11 - erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
Unchecked Copy BoxPro 24:12 - si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
Unchecked Copy BoxPro 24:13 - comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
Unchecked Copy BoxPro 24:14 - sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
Unchecked Copy BoxPro 24:15 - ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
Unchecked Copy BoxPro 24:16 - septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
Unchecked Copy BoxPro 24:17 - cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
Unchecked Copy BoxPro 24:18 - ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
Unchecked Copy BoxPro 24:19 - ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
Unchecked Copy BoxPro 24:20 - quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
Unchecked Copy BoxPro 24:21 - time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
Unchecked Copy BoxPro 24:22 - quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
Unchecked Copy BoxPro 24:23 - haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
Unchecked Copy BoxPro 24:24 - qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
Unchecked Copy BoxPro 24:25 - qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
Unchecked Copy BoxPro 24:26 - labia deosculabitur qui recta verba respondet
Unchecked Copy BoxPro 24:27 - praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
Unchecked Copy BoxPro 24:28 - ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
Unchecked Copy BoxPro 24:29 - ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
Unchecked Copy BoxPro 24:30 - per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
Unchecked Copy BoxPro 24:31 - et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
Unchecked Copy BoxPro 24:32 - quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
Unchecked Copy BoxPro 24:33 - parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
Unchecked Copy BoxPro 24:34 - et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan