The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tzephania (Zephaniah) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxZep 1:1 - verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda

Unchecked Copy BoxZep 1:2 - congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus

Unchecked Copy BoxZep 1:3 - congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus

Unchecked Copy BoxZep 1:4 - et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus

Unchecked Copy BoxZep 1:5 - et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom

Unchecked Copy BoxZep 1:6 - et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Unchecked Copy BoxZep 1:7 - silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos

Unchecked Copy BoxZep 1:8 - et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina

Unchecked Copy BoxZep 1:9 - et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo

Unchecked Copy BoxZep 1:10 - et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus

Unchecked Copy BoxZep 1:11 - ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento

Unchecked Copy BoxZep 1:12 - et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

Unchecked Copy BoxZep 1:13 - et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum

Unchecked Copy BoxZep 1:14 - iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis

Unchecked Copy BoxZep 1:15 - dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis

Unchecked Copy BoxZep 1:16 - dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos

Unchecked Copy BoxZep 1:17 - et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora

Unchecked Copy BoxZep 1:18 - sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1