VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 9:1 - veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
Unchecked Copy BoxRom 9:2 - quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
Unchecked Copy BoxRom 9:3 - optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
Unchecked Copy BoxRom 9:4 - qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
Unchecked Copy BoxRom 9:5 - quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
(Gen 25:19–23 )
Unchecked Copy BoxRom 9:6 - non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
Unchecked Copy BoxRom 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
Unchecked Copy BoxRom 9:8 - id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
Unchecked Copy BoxRom 9:9 - promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
Unchecked Copy BoxRom 9:10 - non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
Unchecked Copy BoxRom 9:11 - cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
Unchecked Copy BoxRom 9:12 - non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
Unchecked Copy BoxRom 9:13 - sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
Unchecked Copy BoxRom 9:14 - quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Unchecked Copy BoxRom 9:15 - Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
Unchecked Copy BoxRom 9:16 - igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
Unchecked Copy BoxRom 9:17 - dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
Unchecked Copy BoxRom 9:18 - ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
Unchecked Copy BoxRom 9:19 - dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
Unchecked Copy BoxRom 9:20 - o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
Unchecked Copy BoxRom 9:21 - an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
Unchecked Copy BoxRom 9:22 - quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Unchecked Copy BoxRom 9:23 - ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
Unchecked Copy BoxRom 9:24 - quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
Unchecked Copy BoxRom 9:25 - sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Unchecked Copy BoxRom 9:26 - et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Unchecked Copy BoxRom 9:27 - Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
Unchecked Copy BoxRom 9:28 - verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Unchecked Copy BoxRom 9:29 - et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
Unchecked Copy BoxRom 9:30 - quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Unchecked Copy BoxRom 9:31 - Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
Unchecked Copy BoxRom 9:32 - quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
Unchecked Copy BoxRom 9:33 - sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Romans Chapter 9 — Additional Translations: