VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 12:41–44 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:1 - respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
Unchecked Copy BoxLuk 21:2 - vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
Unchecked Copy BoxLuk 21:3 - et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
Unchecked Copy BoxLuk 21:4 - nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
(Mat 24:1, 2; Mar 13:1, 2 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:5 - et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
Unchecked Copy BoxLuk 21:6 - haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
(Mat 24:3–14; Mar 13:3–13 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:7 - interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
Unchecked Copy BoxLuk 21:8 - qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
Unchecked Copy BoxLuk 21:9 - cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
Unchecked Copy BoxLuk 21:10 - tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
Unchecked Copy BoxLuk 21:11 - terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
Unchecked Copy BoxLuk 21:12 - sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
Unchecked Copy BoxLuk 21:13 - continget autem vobis in testimonium
Unchecked Copy BoxLuk 21:14 - ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
Unchecked Copy BoxLuk 21:15 - ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
Unchecked Copy BoxLuk 21:16 - trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
Unchecked Copy BoxLuk 21:17 - et eritis odio omnibus propter nomen meum
Unchecked Copy BoxLuk 21:18 - et capillus de capite vestro non peribit
Unchecked Copy BoxLuk 21:19 - in patientia vestra possidebitis animas vestras
(Mat 24:15–28; Mar 13:14–23 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:20 - cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
Unchecked Copy BoxLuk 21:21 - tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
Unchecked Copy BoxLuk 21:22 - quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
Unchecked Copy BoxLuk 21:23 - vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
Unchecked Copy BoxLuk 21:24 - et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
(Mat 24:29–31; Mar 13:24–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:25 - et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
Unchecked Copy BoxLuk 21:26 - arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
Unchecked Copy BoxLuk 21:27 - et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
Unchecked Copy BoxLuk 21:28 - his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
(Mat 24:32–35; Mar 13:28–31 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:29 - et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
Unchecked Copy BoxLuk 21:30 - cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
Unchecked Copy BoxLuk 21:31 - ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 21:32 - amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
Unchecked Copy BoxLuk 21:33 - caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
(Mat 24:36–44; Mar 13:32–37 )
Unchecked Copy BoxLuk 21:34 - adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
Unchecked Copy BoxLuk 21:35 - tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
Unchecked Copy BoxLuk 21:36 - vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
Unchecked Copy BoxLuk 21:37 - erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
Unchecked Copy BoxLuk 21:38 - et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 21 — Additional Translations: