Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Divrei-hayamim1 (1 Chronicles) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(2Sa 6:17–19 )
Unchecked Copy Box1Ch 16:1 - adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
Unchecked Copy Box1Ch 16:2 - cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
Unchecked Copy Box1Ch 16:3 - et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
Unchecked Copy Box1Ch 16:4 - constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
Unchecked Copy Box1Ch 16:5 - Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
Unchecked Copy Box1Ch 16:6 - Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
(Psa 96:1–13; 105:1–15; 106:1, 47, 48 )
Unchecked Copy Box1Ch 16:7 - in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:8 - confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
Unchecked Copy Box1Ch 16:9 - canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:10 - laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
Unchecked Copy Box1Ch 16:11 - quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
Unchecked Copy Box1Ch 16:12 - recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:13 - semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
Unchecked Copy Box1Ch 16:14 - ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:15 - recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
Unchecked Copy Box1Ch 16:16 - quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
Unchecked Copy Box1Ch 16:17 - et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
Unchecked Copy Box1Ch 16:18 - dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
Unchecked Copy Box1Ch 16:19 - cum essent pauci numero parvi et coloni eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:20 - et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
Unchecked Copy Box1Ch 16:21 - non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
Unchecked Copy Box1Ch 16:22 - nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
Unchecked Copy Box1Ch 16:23 - canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:24 - narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
Unchecked Copy Box1Ch 16:25 - quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
Unchecked Copy Box1Ch 16:26 - omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
Unchecked Copy Box1Ch 16:27 - confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:28 - adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
Unchecked Copy Box1Ch 16:29 - date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
Unchecked Copy Box1Ch 16:30 - commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
Unchecked Copy Box1Ch 16:31 - laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
Unchecked Copy Box1Ch 16:32 - tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
Unchecked Copy Box1Ch 16:33 - tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
Unchecked Copy Box1Ch 16:34 - confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:35 - et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
Unchecked Copy Box1Ch 16:36 - benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
Unchecked Copy Box1Ch 16:37 - dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
Unchecked Copy Box1Ch 16:38 - porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
Unchecked Copy Box1Ch 16:39 - Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
Unchecked Copy Box1Ch 16:40 - ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
Unchecked Copy Box1Ch 16:41 - et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:42 - Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
Unchecked Copy Box1Ch 16:43 - reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization