The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Divrei-hayamim1 (1 Chronicles) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy Box1Ch 26:1 - divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

Unchecked Copy Box1Ch 26:2 - filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus

Unchecked Copy Box1Ch 26:3 - Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus

Unchecked Copy Box1Ch 26:4 - filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus

Unchecked Copy Box1Ch 26:5 - Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

Unchecked Copy Box1Ch 26:6 - Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

Unchecked Copy Box1Ch 26:7 - filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

Unchecked Copy Box1Ch 26:8 - omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

Unchecked Copy Box1Ch 26:9 - porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

Unchecked Copy Box1Ch 26:10 - de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem

Unchecked Copy Box1Ch 26:11 - Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

Unchecked Copy Box1Ch 26:12 - hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

Unchecked Copy Box1Ch 26:13 - missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

Unchecked Copy Box1Ch 26:14 - cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

Unchecked Copy Box1Ch 26:15 - Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

Unchecked Copy Box1Ch 26:16 - Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

Unchecked Copy Box1Ch 26:17 - ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

Unchecked Copy Box1Ch 26:18 - in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

Unchecked Copy Box1Ch 26:19 - hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

Unchecked Copy Box1Ch 26:20 - porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

Unchecked Copy Box1Ch 26:21 - filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli

Unchecked Copy Box1Ch 26:22 - filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

Unchecked Copy Box1Ch 26:23 - Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

Unchecked Copy Box1Ch 26:24 - Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

Unchecked Copy Box1Ch 26:25 - fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith

Unchecked Copy Box1Ch 26:26 - ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

Unchecked Copy Box1Ch 26:27 - de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

Unchecked Copy Box1Ch 26:28 - haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius

Unchecked Copy Box1Ch 26:29 - Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

Unchecked Copy Box1Ch 26:30 - porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

Unchecked Copy Box1Ch 26:31 - Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

Unchecked Copy Box1Ch 26:32 - fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1