VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Ki 11:1 - rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas
Unchecked Copy Box1Ki 11:2 - de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore
Unchecked Copy Box1Ki 11:3 - fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius
Unchecked Copy Box1Ki 11:4 - cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
Unchecked Copy Box1Ki 11:5 - sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum
Unchecked Copy Box1Ki 11:6 - fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius
Unchecked Copy Box1Ki 11:7 - tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
Unchecked Copy Box1Ki 11:8 - atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis
Unchecked Copy Box1Ki 11:9 - igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
Unchecked Copy Box1Ki 11:10 - et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus
Unchecked Copy Box1Ki 11:11 - dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
Unchecked Copy Box1Ki 11:12 - verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud
Unchecked Copy Box1Ki 11:13 - nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi
Unchecked Copy Box1Ki 11:14 - suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom
Unchecked Copy Box1Ki 11:15 - cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea
Unchecked Copy Box1Ki 11:16 - sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea
Unchecked Copy Box1Ki 11:17 - fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
Unchecked Copy Box1Ki 11:18 - cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit
Unchecked Copy Box1Ki 11:19 - et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
Unchecked Copy Box1Ki 11:20 - genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius
Unchecked Copy Box1Ki 11:21 - cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam
Unchecked Copy Box1Ki 11:22 - dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me
Unchecked Copy Box1Ki 11:23 - suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
Unchecked Copy Box1Ki 11:24 - et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco
Unchecked Copy Box1Ki 11:25 - eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
Unchecked Copy Box1Ki 11:26 - Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem
Unchecked Copy Box1Ki 11:27 - et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui
Unchecked Copy Box1Ki 11:28 - erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph
Unchecked Copy Box1Ki 11:29 - factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro
Unchecked Copy Box1Ki 11:30 - adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes
Unchecked Copy Box1Ki 11:31 - et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus
Unchecked Copy Box1Ki 11:32 - porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 11:33 - eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius
Unchecked Copy Box1Ki 11:34 - nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea
Unchecked Copy Box1Ki 11:35 - auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus
Unchecked Copy Box1Ki 11:36 - filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi
Unchecked Copy Box1Ki 11:37 - te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 11:38 - si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 11:39 - et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus
Unchecked Copy Box1Ki 11:40 - voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis
(2Ch 9:29–31 )
Unchecked Copy Box1Ki 11:41 - reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis
Unchecked Copy Box1Ki 11:42 - dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt
Unchecked Copy Box1Ki 11:43 - dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan