The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Melachim1 (1 Kings) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box1Ki 18:1 - post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae
Unchecked Copy Box1Ki 18:2 - ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria
Unchecked Copy Box1Ki 18:3 - vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde
Unchecked Copy Box1Ki 18:4 - nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua
Unchecked Copy Box1Ki 18:5 - dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant
Unchecked Copy Box1Ki 18:6 - diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
Unchecked Copy Box1Ki 18:7 - cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias
Unchecked Copy Box1Ki 18:8 - cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
Unchecked Copy Box1Ki 18:9 - et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me
Unchecked Copy Box1Ki 18:10 - vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris
Unchecked Copy Box1Ki 18:11 - et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
Unchecked Copy Box1Ki 18:12 - cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua
Unchecked Copy Box1Ki 18:13 - numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua
Unchecked Copy Box1Ki 18:14 - et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me
Unchecked Copy Box1Ki 18:15 - dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei
Unchecked Copy Box1Ki 18:16 - abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae
Unchecked Copy Box1Ki 18:17 - et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 18:18 - et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
Unchecked Copy Box1Ki 18:19 - verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel
Unchecked Copy Box1Ki 18:20 - misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli
Unchecked Copy Box1Ki 18:21 - accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum
Unchecked Copy Box1Ki 18:22 - et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt
Unchecked Copy Box1Ki 18:23 - dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam
Unchecked Copy Box1Ki 18:24 - invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio
Unchecked Copy Box1Ki 18:25 - dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis
Unchecked Copy Box1Ki 18:26 - qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant
Unchecked Copy Box1Ki 18:27 - cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
Unchecked Copy Box1Ki 18:28 - clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
Unchecked Copy Box1Ki 18:29 - postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes
Unchecked Copy Box1Ki 18:30 - dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat
Unchecked Copy Box1Ki 18:31 - et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum
Unchecked Copy Box1Ki 18:32 - et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
Unchecked Copy Box1Ki 18:33 - et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna
Unchecked Copy Box1Ki 18:34 - et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio
Unchecked Copy Box1Ki 18:35 - et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est
Unchecked Copy Box1Ki 18:36 - cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec
Unchecked Copy Box1Ki 18:37 - exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
Unchecked Copy Box1Ki 18:38 - cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens
Unchecked Copy Box1Ki 18:39 - quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
Unchecked Copy Box1Ki 18:40 - dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi
Unchecked Copy Box1Ki 18:41 - et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae est
Unchecked Copy Box1Ki 18:42 - ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
Unchecked Copy Box1Ki 18:43 - et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus
Unchecked Copy Box1Ki 18:44 - in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia
Unchecked Copy Box1Ki 18:45 - cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel
Unchecked Copy Box1Ki 18:46 - et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization