The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Melachim1 (1 Kings) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box1Ki 7:1 - domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit
Unchecked Copy Box1Ki 7:2 - aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas
Unchecked Copy Box1Ki 7:3 - et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim
Unchecked Copy Box1Ki 7:4 - contra se invicem positas
Unchecked Copy Box1Ki 7:5 - et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
Unchecked Copy Box1Ki 7:6 - et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas
Unchecked Copy Box1Ki 7:7 - porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
Unchecked Copy Box1Ki 7:8 - et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum
Unchecked Copy Box1Ki 7:9 - omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius
Unchecked Copy Box1Ki 7:10 - fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum
Unchecked Copy Box1Ki 7:11 - et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro
Unchecked Copy Box1Ki 7:12 - et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus
Unchecked Copy Box1Ki 7:13 - misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
Unchecked Copy Box1Ki 7:14 - filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius
(2Ch 3:15–17 )
Unchecked Copy Box1Ki 7:15 - et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque
Unchecked Copy Box1Ki 7:16 - duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
Unchecked Copy Box1Ki 7:17 - et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero
Unchecked Copy Box1Ki 7:18 - et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
Unchecked Copy Box1Ki 7:19 - capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
Unchecked Copy Box1Ki 7:20 - et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi
Unchecked Copy Box1Ki 7:21 - et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
Unchecked Copy Box1Ki 7:22 - et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum
Unchecked Copy Box1Ki 7:23 - fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
Unchecked Copy Box1Ki 7:24 - et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles
Unchecked Copy Box1Ki 7:25 - et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant
Unchecked Copy Box1Ki 7:26 - grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat
Unchecked Copy Box1Ki 7:27 - et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis
Unchecked Copy Box1Ki 7:28 - et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas
Unchecked Copy Box1Ki 7:29 - et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia
Unchecked Copy Box1Ki 7:30 - et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes
Unchecked Copy Box1Ki 7:31 - os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda
Unchecked Copy Box1Ki 7:32 - quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis
Unchecked Copy Box1Ki 7:33 - tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
Unchecked Copy Box1Ki 7:34 - nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
Unchecked Copy Box1Ki 7:35 - in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso
Unchecked Copy Box1Ki 7:36 - scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur
Unchecked Copy Box1Ki 7:37 - in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili
Unchecked Copy Box1Ki 7:38 - fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit
Unchecked Copy Box1Ki 7:39 - et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem
(2Ch 4:11–18 )
Unchecked Copy Box1Ki 7:40 - fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini
Unchecked Copy Box1Ki 7:41 - columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum
Unchecked Copy Box1Ki 7:42 - et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum
Unchecked Copy Box1Ki 7:43 - et bases decem et luteres decem super bases
Unchecked Copy Box1Ki 7:44 - et mare unum et boves duodecim subter mare
Unchecked Copy Box1Ki 7:45 - et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
Unchecked Copy Box1Ki 7:46 - in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan
Unchecked Copy Box1Ki 7:47 - et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris
Unchecked Copy Box1Ki 7:48 - fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
Unchecked Copy Box1Ki 7:49 - et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos
Unchecked Copy Box1Ki 7:50 - et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant
Unchecked Copy Box1Ki 7:51 - et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization