The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel1 (1 Samuel) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy Box1Sa 10:1 - tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

Unchecked Copy Box1Sa 10:2 - cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

Unchecked Copy Box1Sa 10:3 - cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini

Unchecked Copy Box1Sa 10:4 - cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum

Unchecked Copy Box1Sa 10:5 - post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

Unchecked Copy Box1Sa 10:6 - et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

Unchecked Copy Box1Sa 10:7 - quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

Unchecked Copy Box1Sa 10:8 - et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias

Unchecked Copy Box1Sa 10:9 - itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa

Unchecked Copy Box1Sa 10:10 - veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

Unchecked Copy Box1Sa 10:11 - videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis

Unchecked Copy Box1Sa 10:12 - responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas

Unchecked Copy Box1Sa 10:13 - cessavit autem prophetare et venit ad excelsum

Unchecked Copy Box1Sa 10:14 - dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem

Unchecked Copy Box1Sa 10:15 - et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel

Unchecked Copy Box1Sa 10:16 - et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

Unchecked Copy Box1Sa 10:17 - et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha

Unchecked Copy Box1Sa 10:18 - et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos

Unchecked Copy Box1Sa 10:19 - vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

Unchecked Copy Box1Sa 10:20 - et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin

Unchecked Copy Box1Sa 10:21 - et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus

Unchecked Copy Box1Sa 10:22 - et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi

Unchecked Copy Box1Sa 10:23 - cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum

Unchecked Copy Box1Sa 10:24 - et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

Unchecked Copy Box1Sa 10:25 - locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam

Unchecked Copy Box1Sa 10:26 - sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda

Unchecked Copy Box1Sa 10:27 - filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1