The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel1 (1 Samuel) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy Box1Sa 8:1 - factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel

Unchecked Copy Box1Sa 8:2 - fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

Unchecked Copy Box1Sa 8:3 - et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

Unchecked Copy Box1Sa 8:4 - congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

Unchecked Copy Box1Sa 8:5 - dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

Unchecked Copy Box1Sa 8:6 - displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum

Unchecked Copy Box1Sa 8:7 - dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

Unchecked Copy Box1Sa 8:8 - iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

Unchecked Copy Box1Sa 8:9 - nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos

Unchecked Copy Box1Sa 8:10 - dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

Unchecked Copy Box1Sa 8:11 - et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

Unchecked Copy Box1Sa 8:12 - et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

Unchecked Copy Box1Sa 8:13 - filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

Unchecked Copy Box1Sa 8:14 - agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

Unchecked Copy Box1Sa 8:15 - sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

Unchecked Copy Box1Sa 8:16 - servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

Unchecked Copy Box1Sa 8:17 - greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

Unchecked Copy Box1Sa 8:18 - et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

Unchecked Copy Box1Sa 8:19 - noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

Unchecked Copy Box1Sa 8:20 - et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

Unchecked Copy Box1Sa 8:21 - et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

Unchecked Copy Box1Sa 8:22 - dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1