The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel2 (2 Samuel) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Psa 18:1–50 )
Unchecked Copy Box2Sa 22:1 - locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
Unchecked Copy Box2Sa 22:2 - et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
Unchecked Copy Box2Sa 22:3 - Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
Unchecked Copy Box2Sa 22:4 - laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
Unchecked Copy Box2Sa 22:5 - quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
Unchecked Copy Box2Sa 22:6 - funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
Unchecked Copy Box2Sa 22:7 - in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
Unchecked Copy Box2Sa 22:8 - commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
Unchecked Copy Box2Sa 22:9 - ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
Unchecked Copy Box2Sa 22:10 - et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
Unchecked Copy Box2Sa 22:11 - et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
Unchecked Copy Box2Sa 22:12 - posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
Unchecked Copy Box2Sa 22:13 - prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
Unchecked Copy Box2Sa 22:14 - tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
Unchecked Copy Box2Sa 22:15 - misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
Unchecked Copy Box2Sa 22:16 - et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
Unchecked Copy Box2Sa 22:17 - misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
Unchecked Copy Box2Sa 22:18 - liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
Unchecked Copy Box2Sa 22:19 - praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
Unchecked Copy Box2Sa 22:20 - et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
Unchecked Copy Box2Sa 22:21 - retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
Unchecked Copy Box2Sa 22:22 - quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
Unchecked Copy Box2Sa 22:23 - omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
Unchecked Copy Box2Sa 22:24 - et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
Unchecked Copy Box2Sa 22:25 - et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
Unchecked Copy Box2Sa 22:26 - cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
Unchecked Copy Box2Sa 22:27 - cum electo electus eris et cum perverso perverteris
Unchecked Copy Box2Sa 22:28 - et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
Unchecked Copy Box2Sa 22:29 - quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
Unchecked Copy Box2Sa 22:30 - in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
Unchecked Copy Box2Sa 22:31 - Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
Unchecked Copy Box2Sa 22:32 - quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
Unchecked Copy Box2Sa 22:33 - Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
Unchecked Copy Box2Sa 22:34 - coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
Unchecked Copy Box2Sa 22:35 - docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
Unchecked Copy Box2Sa 22:36 - dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
Unchecked Copy Box2Sa 22:37 - dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
Unchecked Copy Box2Sa 22:38 - persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
Unchecked Copy Box2Sa 22:39 - consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
Unchecked Copy Box2Sa 22:40 - accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
Unchecked Copy Box2Sa 22:41 - inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
Unchecked Copy Box2Sa 22:42 - clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
Unchecked Copy Box2Sa 22:43 - delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
Unchecked Copy Box2Sa 22:44 - salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
Unchecked Copy Box2Sa 22:45 - filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
Unchecked Copy Box2Sa 22:46 - filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
Unchecked Copy Box2Sa 22:47 - vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
Unchecked Copy Box2Sa 22:48 - Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
Unchecked Copy Box2Sa 22:49 - qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
Unchecked Copy Box2Sa 22:50 - propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
Unchecked Copy Box2Sa 22:51 - magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization