The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel2 (2 Samuel) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(1Ch 11:1–3 )
Unchecked Copy Box2Sa 5:1 - et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
Unchecked Copy Box2Sa 5:2 - sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 5:3 - venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 5:4 - filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit
Unchecked Copy Box2Sa 5:5 - in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam
(1Ch 11:4–9; 14:1–7 )
Unchecked Copy Box2Sa 5:6 - et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc
Unchecked Copy Box2Sa 5:7 - cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
Unchecked Copy Box2Sa 5:8 - proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum
Unchecked Copy Box2Sa 5:9 - habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
Unchecked Copy Box2Sa 5:10 - et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 5:11 - misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David
Unchecked Copy Box2Sa 5:12 - et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 5:13 - accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae
Unchecked Copy Box2Sa 5:14 - et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon
Unchecked Copy Box2Sa 5:15 - et Ibaar et Helisua et Nepheg
Unchecked Copy Box2Sa 5:16 - et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
(1Ch 14:8–17 )
Unchecked Copy Box2Sa 5:17 - audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium
Unchecked Copy Box2Sa 5:18 - Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
Unchecked Copy Box2Sa 5:19 - et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua
Unchecked Copy Box2Sa 5:20 - venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
Unchecked Copy Box2Sa 5:21 - et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius
Unchecked Copy Box2Sa 5:22 - et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim
Unchecked Copy Box2Sa 5:23 - consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
Unchecked Copy Box2Sa 5:24 - et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim
Unchecked Copy Box2Sa 5:25 - fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization