The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PRAXEIS APOSTOLWN (Acts) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxAct 11:1 - audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
Unchecked Copy BoxAct 11:2 - cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Unchecked Copy BoxAct 11:3 - dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
Unchecked Copy BoxAct 11:4 - incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
Unchecked Copy BoxAct 11:5 - ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
Unchecked Copy BoxAct 11:6 - in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
Unchecked Copy BoxAct 11:7 - audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
Unchecked Copy BoxAct 11:8 - dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
Unchecked Copy BoxAct 11:9 - respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
Unchecked Copy BoxAct 11:10 - hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
Unchecked Copy BoxAct 11:11 - et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
Unchecked Copy BoxAct 11:12 - dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
Unchecked Copy BoxAct 11:13 - narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Unchecked Copy BoxAct 11:14 - qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
Unchecked Copy BoxAct 11:15 - cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
Unchecked Copy BoxAct 11:16 - recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
Unchecked Copy BoxAct 11:17 - si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
Unchecked Copy BoxAct 11:18 - his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
Unchecked Copy BoxAct 11:19 - et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
Unchecked Copy BoxAct 11:20 - erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
Unchecked Copy BoxAct 11:21 - et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
Unchecked Copy BoxAct 11:22 - pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
Unchecked Copy BoxAct 11:23 - qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
Unchecked Copy BoxAct 11:24 - quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
Unchecked Copy BoxAct 11:25 - profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
Unchecked Copy BoxAct 11:26 - et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
Unchecked Copy BoxAct 11:27 - in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
Unchecked Copy BoxAct 11:28 - et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
Unchecked Copy BoxAct 11:29 - discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
Unchecked Copy BoxAct 11:30 - quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization