The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PRAXEIS APOSTOLWN (Acts) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxAct 2:1 - et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
Unchecked Copy BoxAct 2:2 - et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
Unchecked Copy BoxAct 2:3 - et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
Unchecked Copy BoxAct 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
Unchecked Copy BoxAct 2:5 - erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
Unchecked Copy BoxAct 2:6 - facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
Unchecked Copy BoxAct 2:7 - stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
Unchecked Copy BoxAct 2:8 - et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
Unchecked Copy BoxAct 2:9 - Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Unchecked Copy BoxAct 2:10 - Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
Unchecked Copy BoxAct 2:11 - Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
Unchecked Copy BoxAct 2:12 - stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
Unchecked Copy BoxAct 2:13 - alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
(Joel 2:28–32 )
Unchecked Copy BoxAct 2:14 - stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
Unchecked Copy BoxAct 2:15 - non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
Unchecked Copy BoxAct 2:16 - sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
Unchecked Copy BoxAct 2:17 - et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
Unchecked Copy BoxAct 2:18 - et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
Unchecked Copy BoxAct 2:19 - et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
Unchecked Copy BoxAct 2:20 - sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
Unchecked Copy BoxAct 2:21 - et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Unchecked Copy BoxAct 2:22 - viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
Unchecked Copy BoxAct 2:23 - hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
Unchecked Copy BoxAct 2:24 - quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
Unchecked Copy BoxAct 2:25 - David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
Unchecked Copy BoxAct 2:26 - propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
Unchecked Copy BoxAct 2:27 - quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
Unchecked Copy BoxAct 2:28 - notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Unchecked Copy BoxAct 2:29 - viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
Unchecked Copy BoxAct 2:30 - propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
Unchecked Copy BoxAct 2:31 - providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
Unchecked Copy BoxAct 2:32 - hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
Unchecked Copy BoxAct 2:33 - dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
Unchecked Copy BoxAct 2:34 - non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Unchecked Copy BoxAct 2:35 - donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Unchecked Copy BoxAct 2:36 - certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
Unchecked Copy BoxAct 2:37 - his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
Unchecked Copy BoxAct 2:38 - Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
Unchecked Copy BoxAct 2:39 - vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
Unchecked Copy BoxAct 2:40 - aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
Unchecked Copy BoxAct 2:41 - qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
Unchecked Copy BoxAct 2:42 - erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
Unchecked Copy BoxAct 2:43 - fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
Unchecked Copy BoxAct 2:44 - omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
Unchecked Copy BoxAct 2:45 - possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
Unchecked Copy BoxAct 2:46 - cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
Unchecked Copy BoxAct 2:47 - conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization