VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 22:1 - viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
Unchecked Copy BoxAct 22:2 - cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
Unchecked Copy BoxAct 22:3 - et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
Unchecked Copy BoxAct 22:4 - qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
Unchecked Copy BoxAct 22:5 - sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
Unchecked Copy BoxAct 22:6 - factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
Unchecked Copy BoxAct 22:7 - et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
Unchecked Copy BoxAct 22:8 - ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
Unchecked Copy BoxAct 22:9 - et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
Unchecked Copy BoxAct 22:10 - et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
Unchecked Copy BoxAct 22:11 - et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
Unchecked Copy BoxAct 22:12 - Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
Unchecked Copy BoxAct 22:13 - veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
Unchecked Copy BoxAct 22:14 - at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
Unchecked Copy BoxAct 22:15 - quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
Unchecked Copy BoxAct 22:16 - et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
Unchecked Copy BoxAct 22:17 - factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
Unchecked Copy BoxAct 22:18 - et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
Unchecked Copy BoxAct 22:19 - et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
Unchecked Copy BoxAct 22:20 - et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
Unchecked Copy BoxAct 22:21 - et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
Unchecked Copy BoxAct 22:22 - audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
Unchecked Copy BoxAct 22:23 - vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
Unchecked Copy BoxAct 22:24 - iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
Unchecked Copy BoxAct 22:25 - et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
Unchecked Copy BoxAct 22:26 - quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
Unchecked Copy BoxAct 22:27 - accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
Unchecked Copy BoxAct 22:28 - et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
Unchecked Copy BoxAct 22:29 - protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
Unchecked Copy BoxAct 22:30 - postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan