The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxDeu 11:1 - ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Unchecked Copy BoxDeu 11:2 - cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium
Unchecked Copy BoxDeu 11:3 - signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius
Unchecked Copy BoxDeu 11:4 - omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxDeu 11:5 - vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Unchecked Copy BoxDeu 11:6 - et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
Unchecked Copy BoxDeu 11:7 - oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
Unchecked Copy BoxDeu 11:8 - ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
Unchecked Copy BoxDeu 11:9 - multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Unchecked Copy BoxDeu 11:10 - terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae
Unchecked Copy BoxDeu 11:11 - sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
Unchecked Copy BoxDeu 11:12 - quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
Unchecked Copy BoxDeu 11:13 - si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra
Unchecked Copy BoxDeu 11:14 - dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum
Unchecked Copy BoxDeu 11:15 - faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini
Unchecked Copy BoxDeu 11:16 - cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Unchecked Copy BoxDeu 11:17 - iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Unchecked Copy BoxDeu 11:18 - ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate
Unchecked Copy BoxDeu 11:19 - docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Unchecked Copy BoxDeu 11:20 - scribes ea super postes et ianuas domus tuae
Unchecked Copy BoxDeu 11:21 - ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae
Unchecked Copy BoxDeu 11:22 - si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
Unchecked Copy BoxDeu 11:23 - disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
Unchecked Copy BoxDeu 11:24 - omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri
Unchecked Copy BoxDeu 11:25 - nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis
Unchecked Copy BoxDeu 11:26 - en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem
Unchecked Copy BoxDeu 11:27 - benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
Unchecked Copy BoxDeu 11:28 - maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Unchecked Copy BoxDeu 11:29 - cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Unchecked Copy BoxDeu 11:30 - qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Unchecked Copy BoxDeu 11:31 - vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam
Unchecked Copy BoxDeu 11:32 - videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization