The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxDeu 16:1 - observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte

Unchecked Copy BoxDeu 16:2 - immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

Unchecked Copy BoxDeu 16:3 - non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae

Unchecked Copy BoxDeu 16:4 - non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane

Unchecked Copy BoxDeu 16:5 - non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi

Unchecked Copy BoxDeu 16:6 - sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

Unchecked Copy BoxDeu 16:7 - et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua

Unchecked Copy BoxDeu 16:8 - sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

Unchecked Copy BoxDeu 16:9 - septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

Unchecked Copy BoxDeu 16:10 - et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui

Unchecked Copy BoxDeu 16:11 - et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

Unchecked Copy BoxDeu 16:12 - et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt

Unchecked Copy BoxDeu 16:13 - sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas

Unchecked Copy BoxDeu 16:14 - et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

Unchecked Copy BoxDeu 16:15 - septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia

Unchecked Copy BoxDeu 16:16 - tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

Unchecked Copy BoxDeu 16:17 - sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

Unchecked Copy BoxDeu 16:18 - iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

Unchecked Copy BoxDeu 16:19 - nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

Unchecked Copy BoxDeu 16:20 - iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

Unchecked Copy BoxDeu 16:21 - non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui

Unchecked Copy BoxDeu 16:22 - nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1