Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxDeu 24:1 - si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua
Unchecked Copy BoxDeu 24:2 - cumque egressa alterum maritum duxerit
Unchecked Copy BoxDeu 24:3 - et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
Unchecked Copy BoxDeu 24:4 - non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam
Unchecked Copy BoxDeu 24:5 - cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
Unchecked Copy BoxDeu 24:6 - non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi
Unchecked Copy BoxDeu 24:7 - si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui
Unchecked Copy BoxDeu 24:8 - observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite
Unchecked Copy BoxDeu 24:9 - mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 24:10 - cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Unchecked Copy BoxDeu 24:11 - sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Unchecked Copy BoxDeu 24:12 - sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
Unchecked Copy BoxDeu 24:13 - sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Unchecked Copy BoxDeu 24:14 - non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est
Unchecked Copy BoxDeu 24:15 - sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Unchecked Copy BoxDeu 24:16 - non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur
Unchecked Copy BoxDeu 24:17 - non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum
Unchecked Copy BoxDeu 24:18 - memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
Unchecked Copy BoxDeu 24:19 - quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
Unchecked Copy BoxDeu 24:20 - si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae
Unchecked Copy BoxDeu 24:21 - si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
Unchecked Copy BoxDeu 24:22 - memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization