Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxDeu 32:1 - audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
Unchecked Copy BoxDeu 32:2 - concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
Unchecked Copy BoxDeu 32:3 - quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
Unchecked Copy BoxDeu 32:4 - Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
Unchecked Copy BoxDeu 32:5 - peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa
Unchecked Copy BoxDeu 32:6 - haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
Unchecked Copy BoxDeu 32:7 - memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi
Unchecked Copy BoxDeu 32:8 - quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 32:9 - pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius
Unchecked Copy BoxDeu 32:10 - invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui
Unchecked Copy BoxDeu 32:11 - sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis
Unchecked Copy BoxDeu 32:12 - Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus
Unchecked Copy BoxDeu 32:13 - constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
Unchecked Copy BoxDeu 32:14 - butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum
Unchecked Copy BoxDeu 32:15 - incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo
Unchecked Copy BoxDeu 32:16 - provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt
Unchecked Copy BoxDeu 32:17 - immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
Unchecked Copy BoxDeu 32:18 - Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui
Unchecked Copy BoxDeu 32:19 - vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae
Unchecked Copy BoxDeu 32:20 - et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
Unchecked Copy BoxDeu 32:21 - ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos
Unchecked Copy BoxDeu 32:22 - ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet
Unchecked Copy BoxDeu 32:23 - congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
Unchecked Copy BoxDeu 32:24 - consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium
Unchecked Copy BoxDeu 32:25 - foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene
Unchecked Copy BoxDeu 32:26 - dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum
Unchecked Copy BoxDeu 32:27 - sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia
Unchecked Copy BoxDeu 32:28 - gens absque consilio est et sine prudentia
Unchecked Copy BoxDeu 32:29 - utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
Unchecked Copy BoxDeu 32:30 - quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos
Unchecked Copy BoxDeu 32:31 - non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices
Unchecked Copy BoxDeu 32:32 - de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi
Unchecked Copy BoxDeu 32:33 - fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
Unchecked Copy BoxDeu 32:34 - nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis
Unchecked Copy BoxDeu 32:35 - mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
Unchecked Copy BoxDeu 32:36 - iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint
Unchecked Copy BoxDeu 32:37 - et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
Unchecked Copy BoxDeu 32:38 - de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant
Unchecked Copy BoxDeu 32:39 - videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere
Unchecked Copy BoxDeu 32:40 - levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
Unchecked Copy BoxDeu 32:41 - si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam
Unchecked Copy BoxDeu 32:42 - inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis
Unchecked Copy BoxDeu 32:43 - laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui
Unchecked Copy BoxDeu 32:44 - venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
Unchecked Copy BoxDeu 32:45 - conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 32:46 - et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius
Unchecked Copy BoxDeu 32:47 - quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
Unchecked Copy BoxDeu 32:48 - locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
Unchecked Copy BoxDeu 32:49 - ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte
Unchecked Copy BoxDeu 32:50 - quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
Unchecked Copy BoxDeu 32:51 - quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 32:52 - e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization