The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Exo 20:1–17 )
Unchecked Copy BoxDeu 5:1 - vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete
Unchecked Copy BoxDeu 5:2 - Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
Unchecked Copy BoxDeu 5:3 - non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus
Unchecked Copy BoxDeu 5:4 - facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
Unchecked Copy BoxDeu 5:5 - ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait
Unchecked Copy BoxDeu 5:6 - ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
Unchecked Copy BoxDeu 5:7 - non habebis deos alienos in conspectu meo
Unchecked Copy BoxDeu 5:8 - non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra
Unchecked Copy BoxDeu 5:9 - non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
Unchecked Copy BoxDeu 5:10 - et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea
Unchecked Copy BoxDeu 5:11 - non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit
Unchecked Copy BoxDeu 5:12 - observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
Unchecked Copy BoxDeu 5:13 - sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
Unchecked Copy BoxDeu 5:14 - septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
Unchecked Copy BoxDeu 5:15 - memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati
Unchecked Copy BoxDeu 5:16 - honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Unchecked Copy BoxDeu 5:17 - non occides
Unchecked Copy BoxDeu 5:18 - neque moechaberis
Unchecked Copy BoxDeu 5:19 - furtumque non facies
Unchecked Copy BoxDeu 5:20 - nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Unchecked Copy BoxDeu 5:21 - non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt
Unchecked Copy BoxDeu 5:22 - haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi
(Exo 20:18–21 )
Unchecked Copy BoxDeu 5:23 - vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
Unchecked Copy BoxDeu 5:24 - ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
Unchecked Copy BoxDeu 5:25 - cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
Unchecked Copy BoxDeu 5:26 - quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
Unchecked Copy BoxDeu 5:27 - tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
Unchecked Copy BoxDeu 5:28 - quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
Unchecked Copy BoxDeu 5:29 - quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
Unchecked Copy BoxDeu 5:30 - vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
Unchecked Copy BoxDeu 5:31 - tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Unchecked Copy BoxDeu 5:32 - custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
Unchecked Copy BoxDeu 5:33 - sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization