The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Kohelet (Ecclesiastes) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. 1Ki 4:20–28 )
Unchecked Copy BoxEcc 2:1 - dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas
Unchecked Copy BoxEcc 2:2 - risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
Unchecked Copy BoxEcc 2:3 - cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae
Unchecked Copy BoxEcc 2:4 - magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
Unchecked Copy BoxEcc 2:5 - feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
Unchecked Copy BoxEcc 2:6 - extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium
Unchecked Copy BoxEcc 2:7 - possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
Unchecked Copy BoxEcc 2:8 - coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
Unchecked Copy BoxEcc 2:9 - et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
Unchecked Copy BoxEcc 2:10 - et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
Unchecked Copy BoxEcc 2:11 - cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole
Unchecked Copy BoxEcc 2:12 - transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum
Unchecked Copy BoxEcc 2:13 - et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris
Unchecked Copy BoxEcc 2:14 - sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus
Unchecked Copy BoxEcc 2:15 - et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas
Unchecked Copy BoxEcc 2:16 - non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus
Unchecked Copy BoxEcc 2:17 - et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus
Unchecked Copy BoxEcc 2:18 - rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
Unchecked Copy BoxEcc 2:19 - quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum
Unchecked Copy BoxEcc 2:20 - unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole
Unchecked Copy BoxEcc 2:21 - nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum
Unchecked Copy BoxEcc 2:22 - quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
Unchecked Copy BoxEcc 2:23 - cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est
Unchecked Copy BoxEcc 2:24 - nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
Unchecked Copy BoxEcc 2:25 - quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
Unchecked Copy BoxEcc 2:26 - homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization