The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Kohelet (Ecclesiastes) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxEcc 7:1 - [Vulgate 7:2] melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

Unchecked Copy BoxEcc 7:2 - [Vulgate 7:3] melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

Unchecked Copy BoxEcc 7:3 - [Vulgate 7:4] melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

Unchecked Copy BoxEcc 7:4 - [Vulgate 7:5] cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

Unchecked Copy BoxEcc 7:5 - [Vulgate 7:6] melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

Unchecked Copy BoxEcc 7:6 - [Vulgate 7:7] quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

Unchecked Copy BoxEcc 7:7 - [Vulgate 7:8] calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

Unchecked Copy BoxEcc 7:8 - [Vulgate 7:9] melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

Unchecked Copy BoxEcc 7:9 - [Vulgate 7:10] ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Unchecked Copy BoxEcc 7:10 - [Vulgate 7:11] ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

Unchecked Copy BoxEcc 7:11 - [Vulgate 7:12] utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

Unchecked Copy BoxEcc 7:12 - [Vulgate 7:13] sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

Unchecked Copy BoxEcc 7:13 - [Vulgate 7:14] considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

Unchecked Copy BoxEcc 7:14 - [Vulgate 7:15] in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

Unchecked Copy BoxEcc 7:15 - [Vulgate 7:16] haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

Unchecked Copy BoxEcc 7:16 - [Vulgate 7:17] noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

Unchecked Copy BoxEcc 7:17 - [Vulgate 7:18] ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

Unchecked Copy BoxEcc 7:18 - [Vulgate 7:19] bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

Unchecked Copy BoxEcc 7:19 - [Vulgate 7:20] sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

Unchecked Copy BoxEcc 7:20 - [Vulgate 7:21] non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

Unchecked Copy BoxEcc 7:21 - [Vulgate 7:22] sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

Unchecked Copy BoxEcc 7:22 - [Vulgate 7:23] scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

Unchecked Copy BoxEcc 7:23 - [Vulgate 7:24] cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

Unchecked Copy BoxEcc 7:24 - [Vulgate 7:25] multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

Unchecked Copy BoxEcc 7:25 - [Vulgate 7:26] lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

Unchecked Copy BoxEcc 7:26 - [Vulgate 7:27] et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

Unchecked Copy BoxEcc 7:27 - [Vulgate 7:28] ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

Unchecked Copy BoxEcc 7:28 - [Vulgate 7:29] quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

Unchecked Copy BoxEcc 7:29 - [Vulgate 7:30] solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1