The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxExo 19:1 - mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai
Unchecked Copy BoxExo 19:2 - nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis
Unchecked Copy BoxExo 19:3 - Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel
Unchecked Copy BoxExo 19:4 - vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi
Unchecked Copy BoxExo 19:5 - si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra
Unchecked Copy BoxExo 19:6 - et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel
Unchecked Copy BoxExo 19:7 - venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 19:8 - responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum
Unchecked Copy BoxExo 19:9 - ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum
Unchecked Copy BoxExo 19:10 - qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua
Unchecked Copy BoxExo 19:11 - et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai
Unchecked Copy BoxExo 19:12 - constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur
Unchecked Copy BoxExo 19:13 - manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem
Unchecked Copy BoxExo 19:14 - descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua
Unchecked Copy BoxExo 19:15 - ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris
Unchecked Copy BoxExo 19:16 - iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris
Unchecked Copy BoxExo 19:17 - cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis
Unchecked Copy BoxExo 19:18 - totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis
Unchecked Copy BoxExo 19:19 - et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
Unchecked Copy BoxExo 19:20 - descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
Unchecked Copy BoxExo 19:21 - dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo
Unchecked Copy BoxExo 19:22 - sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos
Unchecked Copy BoxExo 19:23 - dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum
Unchecked Copy BoxExo 19:24 - cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos
Unchecked Copy BoxExo 19:25 - descendit Moses ad populum et omnia narravit eis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization