The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 20:1 - locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

Unchecked Copy BoxExo 20:2 - ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

Unchecked Copy BoxExo 20:3 - non habebis deos alienos coram me

Unchecked Copy BoxExo 20:4 - non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

Unchecked Copy BoxExo 20:5 - non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

Unchecked Copy BoxExo 20:6 - et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea

Unchecked Copy BoxExo 20:7 - non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

Unchecked Copy BoxExo 20:8 - memento ut diem sabbati sanctifices

Unchecked Copy BoxExo 20:9 - sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

Unchecked Copy BoxExo 20:10 - septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

Unchecked Copy BoxExo 20:11 - sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

Unchecked Copy BoxExo 20:12 - honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

Unchecked Copy BoxExo 20:13 - non occides

Unchecked Copy BoxExo 20:14 - non moechaberis

Unchecked Copy BoxExo 20:15 - non furtum facies

Unchecked Copy BoxExo 20:16 - non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

Unchecked Copy BoxExo 20:17 - non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt

Unchecked Copy BoxExo 20:18 - cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

Unchecked Copy BoxExo 20:19 - dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

Unchecked Copy BoxExo 20:20 - et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

Unchecked Copy BoxExo 20:21 - stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

Unchecked Copy BoxExo 20:22 - dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis

Unchecked Copy BoxExo 20:23 - non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

Unchecked Copy BoxExo 20:24 - altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

Unchecked Copy BoxExo 20:25 - quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

Unchecked Copy BoxExo 20:26 - non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization