VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 37:25–28 )
Unchecked Copy BoxExo 30:1 - facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
Unchecked Copy BoxExo 30:2 - habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
Unchecked Copy BoxExo 30:3 - vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Unchecked Copy BoxExo 30:4 - et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
Unchecked Copy BoxExo 30:5 - ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
Unchecked Copy BoxExo 30:6 - ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
Unchecked Copy BoxExo 30:7 - et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
Unchecked Copy BoxExo 30:8 - et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
Unchecked Copy BoxExo 30:9 - non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
Unchecked Copy BoxExo 30:10 - et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Unchecked Copy BoxExo 30:11 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 30:12 - quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Unchecked Copy BoxExo 30:13 - hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Unchecked Copy BoxExo 30:14 - qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
Unchecked Copy BoxExo 30:15 - dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
Unchecked Copy BoxExo 30:16 - susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
Unchecked Copy BoxExo 30:17 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 30:18 - facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
Unchecked Copy BoxExo 30:19 - lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
Unchecked Copy BoxExo 30:20 - quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
Unchecked Copy BoxExo 30:21 - ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
(Exo 37:29 )
Unchecked Copy BoxExo 30:22 - locutusque est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxExo 30:23 - dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
Unchecked Copy BoxExo 30:24 - cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
Unchecked Copy BoxExo 30:25 - faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
Unchecked Copy BoxExo 30:26 - et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Unchecked Copy BoxExo 30:27 - mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Unchecked Copy BoxExo 30:28 - et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
Unchecked Copy BoxExo 30:29 - sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
Unchecked Copy BoxExo 30:30 - Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
Unchecked Copy BoxExo 30:31 - filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Unchecked Copy BoxExo 30:32 - caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
Unchecked Copy BoxExo 30:33 - homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
(Exo 37:29 )
Unchecked Copy BoxExo 30:34 - dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
Unchecked Copy BoxExo 30:35 - faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
Unchecked Copy BoxExo 30:36 - cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
Unchecked Copy BoxExo 30:37 - talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Unchecked Copy BoxExo 30:38 - homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan