The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 39 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Exo 28:1–43 )
Unchecked Copy BoxExo 39:1 - de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:2 - fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Unchecked Copy BoxExo 39:3 - opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
Unchecked Copy BoxExo 39:4 - duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
Unchecked Copy BoxExo 39:5 - et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:6 - paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxExo 39:7 - posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:8 - fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Unchecked Copy BoxExo 39:9 - quadrangulum duplex mensurae palmi
Unchecked Copy BoxExo 39:10 - et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
Unchecked Copy BoxExo 39:11 - in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
Unchecked Copy BoxExo 39:12 - in tertio ligyrius achates amethistus
Unchecked Copy BoxExo 39:13 - in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
Unchecked Copy BoxExo 39:14 - ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
Unchecked Copy BoxExo 39:15 - fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Unchecked Copy BoxExo 39:16 - et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
Unchecked Copy BoxExo 39:17 - e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
Unchecked Copy BoxExo 39:18 - haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
Unchecked Copy BoxExo 39:19 - stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:20 - fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Unchecked Copy BoxExo 39:21 - et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
Unchecked Copy BoxExo 39:22 - deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
Unchecked Copy BoxExo 39:23 - et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
Unchecked Copy BoxExo 39:24 - tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:25 - fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Unchecked Copy BoxExo 39:26 - et mitras cum coronulis suis ex bysso
Unchecked Copy BoxExo 39:27 - feminalia quoque linea byssina
Unchecked Copy BoxExo 39:28 - cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:29 - fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
Unchecked Copy BoxExo 39:30 - et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxExo 39:31 - perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
(Exo 35:10–19 )
Unchecked Copy BoxExo 39:32 - et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
Unchecked Copy BoxExo 39:33 - opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
Unchecked Copy BoxExo 39:34 - velum arcam vectes propitiatorium
Unchecked Copy BoxExo 39:35 - mensam cum vasis et propositionis panibus
Unchecked Copy BoxExo 39:36 - candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
Unchecked Copy BoxExo 39:37 - altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Unchecked Copy BoxExo 39:38 - et tentorium in introitu tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 39:39 - altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Unchecked Copy BoxExo 39:40 - tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
Unchecked Copy BoxExo 39:41 - vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Unchecked Copy BoxExo 39:42 - obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 39:43 - quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization