Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxExo 8:1 - dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Unchecked Copy BoxExo 8:2 - sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
Unchecked Copy BoxExo 8:3 - et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
Unchecked Copy BoxExo 8:4 - et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae
Unchecked Copy BoxExo 8:5 - dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 8:6 - extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 8:7 - fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 8:8 - vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino
Unchecked Copy BoxExo 8:9 - dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant
Unchecked Copy BoxExo 8:10 - qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
Unchecked Copy BoxExo 8:11 - et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
Unchecked Copy BoxExo 8:12 - egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
Unchecked Copy BoxExo 8:13 - fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris
Unchecked Copy BoxExo 8:14 - congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra
Unchecked Copy BoxExo 8:15 - videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 8:16 - dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 8:17 - feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 8:18 - feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
Unchecked Copy BoxExo 8:19 - et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 8:20 - dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Unchecked Copy BoxExo 8:21 - quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint
Unchecked Copy BoxExo 8:22 - faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
Unchecked Copy BoxExo 8:23 - ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
Unchecked Copy BoxExo 8:24 - fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
Unchecked Copy BoxExo 8:25 - vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra
Unchecked Copy BoxExo 8:26 - et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
Unchecked Copy BoxExo 8:27 - via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis
Unchecked Copy BoxExo 8:28 - dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
Unchecked Copy BoxExo 8:29 - et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
Unchecked Copy BoxExo 8:30 - egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
Unchecked Copy BoxExo 8:31 - qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
Unchecked Copy BoxExo 8:32 - et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization