The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxEze 20:1 - et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me
Unchecked Copy BoxEze 20:2 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 20:3 - fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 20:4 - si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis
Unchecked Copy BoxEze 20:5 - et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxEze 20:6 - in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras
Unchecked Copy BoxEze 20:7 - et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxEze 20:8 - et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti
Unchecked Copy BoxEze 20:9 - et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxEze 20:10 - eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum
Unchecked Copy BoxEze 20:11 - et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis
Unchecked Copy BoxEze 20:12 - insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos
Unchecked Copy BoxEze 20:13 - et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos
Unchecked Copy BoxEze 20:14 - et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum
Unchecked Copy BoxEze 20:15 - ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium
Unchecked Copy BoxEze 20:16 - quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur
Unchecked Copy BoxEze 20:17 - et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto
Unchecked Copy BoxEze 20:18 - dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini
Unchecked Copy BoxEze 20:19 - ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea
Unchecked Copy BoxEze 20:20 - et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxEze 20:21 - et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto
Unchecked Copy BoxEze 20:22 - averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
Unchecked Copy BoxEze 20:23 - iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras
Unchecked Copy BoxEze 20:24 - eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum
Unchecked Copy BoxEze 20:25 - ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent
Unchecked Copy BoxEze 20:26 - et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 20:27 - quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes
Unchecked Copy BoxEze 20:28 - et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas
Unchecked Copy BoxEze 20:29 - et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem
Unchecked Copy BoxEze 20:30 - propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini
Unchecked Copy BoxEze 20:31 - et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis
Unchecked Copy BoxEze 20:32 - neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides
Unchecked Copy BoxEze 20:33 - vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos
Unchecked Copy BoxEze 20:34 - et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos
Unchecked Copy BoxEze 20:35 - et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem
Unchecked Copy BoxEze 20:36 - sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 20:37 - et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis
Unchecked Copy BoxEze 20:38 - et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxEze 20:39 - et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris
Unchecked Copy BoxEze 20:40 - in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris
Unchecked Copy BoxEze 20:41 - in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum
Unchecked Copy BoxEze 20:42 - et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris
Unchecked Copy BoxEze 20:43 - et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis
Unchecked Copy BoxEze 20:44 - et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 20:45 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 20:46 - fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani
Unchecked Copy BoxEze 20:47 - et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem
Unchecked Copy BoxEze 20:48 - et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur
Unchecked Copy BoxEze 20:49 - et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization