The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxEze 22:1 - et factum est verbum Domini ad me dicens

Unchecked Copy BoxEze 22:2 - et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum

Unchecked Copy BoxEze 22:3 - et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur

Unchecked Copy BoxEze 22:4 - in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris

Unchecked Copy BoxEze 22:5 - quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu

Unchecked Copy BoxEze 22:6 - ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem

Unchecked Copy BoxEze 22:7 - patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te

Unchecked Copy BoxEze 22:8 - sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis

Unchecked Copy BoxEze 22:9 - viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

Unchecked Copy BoxEze 22:10 - verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te

Unchecked Copy BoxEze 22:11 - et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te

Unchecked Copy BoxEze 22:12 - munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus

Unchecked Copy BoxEze 22:13 - ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

Unchecked Copy BoxEze 22:14 - numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam

Unchecked Copy BoxEze 22:15 - et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te

Unchecked Copy BoxEze 22:16 - et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus

Unchecked Copy BoxEze 22:17 - et factum est verbum Domini ad me dicens

Unchecked Copy BoxEze 22:18 - fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt

Unchecked Copy BoxEze 22:19 - propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem

Unchecked Copy BoxEze 22:20 - congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

Unchecked Copy BoxEze 22:21 - et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius

Unchecked Copy BoxEze 22:22 - ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos

Unchecked Copy BoxEze 22:23 - et factum est verbum Domini ad me dicens

Unchecked Copy BoxEze 22:24 - fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris

Unchecked Copy BoxEze 22:25 - coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius

Unchecked Copy BoxEze 22:26 - sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum

Unchecked Copy BoxEze 22:27 - principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

Unchecked Copy BoxEze 22:28 - prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

Unchecked Copy BoxEze 22:29 - populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio

Unchecked Copy BoxEze 22:30 - et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

Unchecked Copy BoxEze 22:31 - et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1