The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yechezkel (Ezekiel) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxEze 23:1 - et factus est sermo Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 23:2 - fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt
Unchecked Copy BoxEze 23:3 - et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum
Unchecked Copy BoxEze 23:4 - nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba
Unchecked Copy BoxEze 23:5 - fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes
Unchecked Copy BoxEze 23:6 - vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites ascensores equorum
Unchecked Copy BoxEze 23:7 - et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est
Unchecked Copy BoxEze 23:8 - insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam
Unchecked Copy BoxEze 23:9 - propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
Unchecked Copy BoxEze 23:10 - ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea
Unchecked Copy BoxEze 23:11 - quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
Unchecked Copy BoxEze 23:12 - ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia
Unchecked Copy BoxEze 23:13 - et vidi quod polluta esset via una ambarum
Unchecked Copy BoxEze 23:14 - et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus
Unchecked Copy BoxEze 23:15 - et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt
Unchecked Copy BoxEze 23:16 - et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam
Unchecked Copy BoxEze 23:17 - cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis
Unchecked Copy BoxEze 23:18 - denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius
Unchecked Copy BoxEze 23:19 - multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxEze 23:20 - et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum
Unchecked Copy BoxEze 23:21 - et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae
Unchecked Copy BoxEze 23:22 - propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu
Unchecked Copy BoxEze 23:23 - filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum
Unchecked Copy BoxEze 23:24 - et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis
Unchecked Copy BoxEze 23:25 - et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni
Unchecked Copy BoxEze 23:26 - et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae
Unchecked Copy BoxEze 23:27 - et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius
Unchecked Copy BoxEze 23:28 - quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua
Unchecked Copy BoxEze 23:29 - et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae
Unchecked Copy BoxEze 23:30 - fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum
Unchecked Copy BoxEze 23:31 - in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua
Unchecked Copy BoxEze 23:32 - haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima
Unchecked Copy BoxEze 23:33 - ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae
Unchecked Copy BoxEze 23:34 - et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 23:35 - propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas
Unchecked Copy BoxEze 23:36 - et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum
Unchecked Copy BoxEze 23:37 - quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
Unchecked Copy BoxEze 23:38 - sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt
Unchecked Copy BoxEze 23:39 - cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus meae
Unchecked Copy BoxEze 23:40 - miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri
Unchecked Copy BoxEze 23:41 - sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
Unchecked Copy BoxEze 23:42 - et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum
Unchecked Copy BoxEze 23:43 - et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec
Unchecked Copy BoxEze 23:44 - et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
Unchecked Copy BoxEze 23:45 - viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum
Unchecked Copy BoxEze 23:46 - haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam
Unchecked Copy BoxEze 23:47 - et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
Unchecked Copy BoxEze 23:48 - et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum
Unchecked Copy BoxEze 23:49 - et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization