The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 24:1 - erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
Unchecked Copy BoxGen 24:2 - dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum
Unchecked Copy BoxGen 24:3 - ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
Unchecked Copy BoxGen 24:4 - sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac
Unchecked Copy BoxGen 24:5 - respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
Unchecked Copy BoxGen 24:6 - dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
Unchecked Copy BoxGen 24:7 - Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
Unchecked Copy BoxGen 24:8 - sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc
Unchecked Copy BoxGen 24:9 - posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
Unchecked Copy BoxGen 24:10 - tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor
Unchecked Copy BoxGen 24:11 - cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
Unchecked Copy BoxGen 24:12 - Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham
Unchecked Copy BoxGen 24:13 - ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
Unchecked Copy BoxGen 24:14 - igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
Unchecked Copy BoxGen 24:15 - necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
Unchecked Copy BoxGen 24:16 - puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
Unchecked Copy BoxGen 24:17 - occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
Unchecked Copy BoxGen 24:18 - quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
Unchecked Copy BoxGen 24:19 - cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
Unchecked Copy BoxGen 24:20 - effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
Unchecked Copy BoxGen 24:21 - ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
Unchecked Copy BoxGen 24:22 - postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
Unchecked Copy BoxGen 24:23 - dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
Unchecked Copy BoxGen 24:24 - quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
Unchecked Copy BoxGen 24:25 - et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum
Unchecked Copy BoxGen 24:26 - inclinavit se homo et adoravit Dominum
Unchecked Copy BoxGen 24:27 - dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
Unchecked Copy BoxGen 24:28 - cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat
Unchecked Copy BoxGen 24:29 - habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons
Unchecked Copy BoxGen 24:30 - cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
Unchecked Copy BoxGen 24:31 - dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis
Unchecked Copy BoxGen 24:32 - et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
Unchecked Copy BoxGen 24:33 - et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
Unchecked Copy BoxGen 24:34 - at ille servus inquit Abraham sum
Unchecked Copy BoxGen 24:35 - et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
Unchecked Copy BoxGen 24:36 - et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
Unchecked Copy BoxGen 24:37 - et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
Unchecked Copy BoxGen 24:38 - sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo
Unchecked Copy BoxGen 24:39 - ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
Unchecked Copy BoxGen 24:40 - Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei
Unchecked Copy BoxGen 24:41 - innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
Unchecked Copy BoxGen 24:42 - veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
Unchecked Copy BoxGen 24:43 - ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
Unchecked Copy BoxGen 24:44 - et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
Unchecked Copy BoxGen 24:45 - dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
Unchecked Copy BoxGen 24:46 - quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
Unchecked Copy BoxGen 24:47 - interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
Unchecked Copy BoxGen 24:48 - pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius
Unchecked Copy BoxGen 24:49 - quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
Unchecked Copy BoxGen 24:50 - responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
Unchecked Copy BoxGen 24:51 - en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
Unchecked Copy BoxGen 24:52 - quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
Unchecked Copy BoxGen 24:53 - prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
Unchecked Copy BoxGen 24:54 - initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
Unchecked Copy BoxGen 24:55 - responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
Unchecked Copy BoxGen 24:56 - nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
Unchecked Copy BoxGen 24:57 - dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
Unchecked Copy BoxGen 24:58 - cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
Unchecked Copy BoxGen 24:59 - dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
Unchecked Copy BoxGen 24:60 - inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
Unchecked Copy BoxGen 24:61 - igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
Unchecked Copy BoxGen 24:62 - eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
Unchecked Copy BoxGen 24:63 - et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
Unchecked Copy BoxGen 24:64 - Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
Unchecked Copy BoxGen 24:65 - et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
Unchecked Copy BoxGen 24:66 - servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
Unchecked Copy BoxGen 24:67 - qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization