The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 29:1 - profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Unchecked Copy BoxGen 29:2 - et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Unchecked Copy BoxGen 29:3 - morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Unchecked Copy BoxGen 29:4 - dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
Unchecked Copy BoxGen 29:5 - quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
Unchecked Copy BoxGen 29:6 - sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
Unchecked Copy BoxGen 29:7 - dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Unchecked Copy BoxGen 29:8 - qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Unchecked Copy BoxGen 29:9 - adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
Unchecked Copy BoxGen 29:10 - quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Unchecked Copy BoxGen 29:11 - et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Unchecked Copy BoxGen 29:12 - et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
Unchecked Copy BoxGen 29:13 - qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
Unchecked Copy BoxGen 29:14 - respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
Unchecked Copy BoxGen 29:15 - dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
Unchecked Copy BoxGen 29:16 - habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
Unchecked Copy BoxGen 29:17 - sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
Unchecked Copy BoxGen 29:18 - quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
Unchecked Copy BoxGen 29:19 - respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Unchecked Copy BoxGen 29:20 - servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
Unchecked Copy BoxGen 29:21 - dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
Unchecked Copy BoxGen 29:22 - qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Unchecked Copy BoxGen 29:23 - et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Unchecked Copy BoxGen 29:24 - dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Unchecked Copy BoxGen 29:25 - et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
Unchecked Copy BoxGen 29:26 - respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
Unchecked Copy BoxGen 29:27 - imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Unchecked Copy BoxGen 29:28 - adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
Unchecked Copy BoxGen 29:29 - cui pater servam Balam dederat
Unchecked Copy BoxGen 29:30 - tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
Unchecked Copy BoxGen 29:31 - videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
Unchecked Copy BoxGen 29:32 - quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Unchecked Copy BoxGen 29:33 - rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
Unchecked Copy BoxGen 29:34 - concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
Unchecked Copy BoxGen 29:35 - quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization