The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 32:1 - Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
Unchecked Copy BoxGen 32:2 - quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
Unchecked Copy BoxGen 32:3 - misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
Unchecked Copy BoxGen 32:4 - praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxGen 32:5 - habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
Unchecked Copy BoxGen 32:6 - reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
Unchecked Copy BoxGen 32:7 - timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Unchecked Copy BoxGen 32:8 - dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
Unchecked Copy BoxGen 32:9 - dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
Unchecked Copy BoxGen 32:10 - minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
Unchecked Copy BoxGen 32:11 - erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
Unchecked Copy BoxGen 32:12 - tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
Unchecked Copy BoxGen 32:13 - cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
Unchecked Copy BoxGen 32:14 - capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
Unchecked Copy BoxGen 32:15 - camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
Unchecked Copy BoxGen 32:16 - et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
Unchecked Copy BoxGen 32:17 - et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
Unchecked Copy BoxGen 32:18 - respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
Unchecked Copy BoxGen 32:19 - similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
Unchecked Copy BoxGen 32:20 - et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
Unchecked Copy BoxGen 32:21 - praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
Unchecked Copy BoxGen 32:22 - cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
Unchecked Copy BoxGen 32:23 - transductisque omnibus quae ad se pertinebant
Unchecked Copy BoxGen 32:24 - remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
Unchecked Copy BoxGen 32:25 - qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
Unchecked Copy BoxGen 32:26 - dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
Unchecked Copy BoxGen 32:27 - ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
Unchecked Copy BoxGen 32:28 - at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
Unchecked Copy BoxGen 32:29 - interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
Unchecked Copy BoxGen 32:30 - vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
Unchecked Copy BoxGen 32:31 - ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
Unchecked Copy BoxGen 32:32 - quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization