The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 37 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 37:1 - habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
Unchecked Copy BoxGen 37:2 - et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
Unchecked Copy BoxGen 37:3 - Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
Unchecked Copy BoxGen 37:4 - videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
Unchecked Copy BoxGen 37:5 - accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
Unchecked Copy BoxGen 37:6 - dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
Unchecked Copy BoxGen 37:7 - putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
Unchecked Copy BoxGen 37:8 - responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
Unchecked Copy BoxGen 37:9 - aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
Unchecked Copy BoxGen 37:10 - quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
Unchecked Copy BoxGen 37:11 - invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
Unchecked Copy BoxGen 37:12 - cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
Unchecked Copy BoxGen 37:13 - dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
Unchecked Copy BoxGen 37:14 - praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
Unchecked Copy BoxGen 37:15 - invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
Unchecked Copy BoxGen 37:16 - at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
Unchecked Copy BoxGen 37:17 - dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
Unchecked Copy BoxGen 37:18 - qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
Unchecked Copy BoxGen 37:19 - et mutuo loquebantur ecce somniator venit
Unchecked Copy BoxGen 37:20 - venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
Unchecked Copy BoxGen 37:21 - audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
Unchecked Copy BoxGen 37:22 - non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
Unchecked Copy BoxGen 37:23 - confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
Unchecked Copy BoxGen 37:24 - miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
Unchecked Copy BoxGen 37:25 - et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
Unchecked Copy BoxGen 37:26 - dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
Unchecked Copy BoxGen 37:27 - melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
Unchecked Copy BoxGen 37:28 - et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
Unchecked Copy BoxGen 37:29 - reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Unchecked Copy BoxGen 37:30 - et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
Unchecked Copy BoxGen 37:31 - tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
Unchecked Copy BoxGen 37:32 - mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
Unchecked Copy BoxGen 37:33 - quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
Unchecked Copy BoxGen 37:34 - scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
Unchecked Copy BoxGen 37:35 - congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
Unchecked Copy BoxGen 37:36 - Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization