The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 40 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxGen 40:1 - his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo

Unchecked Copy BoxGen 40:2 - iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

Unchecked Copy BoxGen 40:3 - misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

Unchecked Copy BoxGen 40:4 - at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

Unchecked Copy BoxGen 40:5 - videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

Unchecked Copy BoxGen 40:6 - ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

Unchecked Copy BoxGen 40:7 - sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

Unchecked Copy BoxGen 40:8 - qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

Unchecked Copy BoxGen 40:9 - narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

Unchecked Copy BoxGen 40:10 - in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

Unchecked Copy BoxGen 40:11 - calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

Unchecked Copy BoxGen 40:12 - respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

Unchecked Copy BoxGen 40:13 - post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

Unchecked Copy BoxGen 40:14 - tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

Unchecked Copy BoxGen 40:15 - quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum

Unchecked Copy BoxGen 40:16 - videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

Unchecked Copy BoxGen 40:17 - et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

Unchecked Copy BoxGen 40:18 - respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

Unchecked Copy BoxGen 40:19 - post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

Unchecked Copy BoxGen 40:20 - exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

Unchecked Copy BoxGen 40:21 - restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

Unchecked Copy BoxGen 40:22 - alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

Unchecked Copy BoxGen 40:23 - et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1