The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 41 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 41:1 - post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
Unchecked Copy BoxGen 41:2 - de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
Unchecked Copy BoxGen 41:3 - aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
Unchecked Copy BoxGen 41:4 - devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
Unchecked Copy BoxGen 41:5 - rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
Unchecked Copy BoxGen 41:6 - aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
Unchecked Copy BoxGen 41:7 - devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
Unchecked Copy BoxGen 41:8 - et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
Unchecked Copy BoxGen 41:9 - tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
Unchecked Copy BoxGen 41:10 - iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
Unchecked Copy BoxGen 41:11 - ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
Unchecked Copy BoxGen 41:12 - erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
Unchecked Copy BoxGen 41:13 - audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
Unchecked Copy BoxGen 41:14 - protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
Unchecked Copy BoxGen 41:15 - cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
Unchecked Copy BoxGen 41:16 - respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
Unchecked Copy BoxGen 41:17 - narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
Unchecked Copy BoxGen 41:18 - et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
Unchecked Copy BoxGen 41:19 - et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
Unchecked Copy BoxGen 41:20 - quae devoratis et consumptis prioribus
Unchecked Copy BoxGen 41:21 - nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
Unchecked Copy BoxGen 41:22 - vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
Unchecked Copy BoxGen 41:23 - aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
Unchecked Copy BoxGen 41:24 - quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
Unchecked Copy BoxGen 41:25 - respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
Unchecked Copy BoxGen 41:26 - septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
Unchecked Copy BoxGen 41:27 - septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
Unchecked Copy BoxGen 41:28 - qui hoc ordine conplebuntur
Unchecked Copy BoxGen 41:29 - ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:30 - quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
Unchecked Copy BoxGen 41:31 - et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
Unchecked Copy BoxGen 41:32 - quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
Unchecked Copy BoxGen 41:33 - nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:34 - qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
Unchecked Copy BoxGen 41:35 - qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
Unchecked Copy BoxGen 41:36 - et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
Unchecked Copy BoxGen 41:37 - placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
Unchecked Copy BoxGen 41:38 - locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
Unchecked Copy BoxGen 41:39 - dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
Unchecked Copy BoxGen 41:40 - tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
Unchecked Copy BoxGen 41:41 - dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:42 - tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
Unchecked Copy BoxGen 41:43 - fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:44 - dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:45 - vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:46 - triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:47 - venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 41:48 - omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
Unchecked Copy BoxGen 41:49 - tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
Unchecked Copy BoxGen 41:50 - nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
Unchecked Copy BoxGen 41:51 - vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
Unchecked Copy BoxGen 41:52 - nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
Unchecked Copy BoxGen 41:53 - igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
Unchecked Copy BoxGen 41:54 - coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
Unchecked Copy BoxGen 41:55 - qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
Unchecked Copy BoxGen 41:56 - crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
Unchecked Copy BoxGen 41:57 - omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization