The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 46 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Exo 6:14–25 )
Unchecked Copy BoxGen 46:1 - profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Unchecked Copy BoxGen 46:2 - audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
Unchecked Copy BoxGen 46:3 - ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
Unchecked Copy BoxGen 46:4 - ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
Unchecked Copy BoxGen 46:5 - surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
Unchecked Copy BoxGen 46:6 - et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
Unchecked Copy BoxGen 46:7 - filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
Unchecked Copy BoxGen 46:8 - haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
Unchecked Copy BoxGen 46:9 - filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
Unchecked Copy BoxGen 46:10 - filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis
Unchecked Copy BoxGen 46:11 - filii Levi Gerson Caath et Merari
Unchecked Copy BoxGen 46:12 - filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
Unchecked Copy BoxGen 46:13 - filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
Unchecked Copy BoxGen 46:14 - filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
Unchecked Copy BoxGen 46:15 - hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
Unchecked Copy BoxGen 46:16 - filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
Unchecked Copy BoxGen 46:17 - filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
Unchecked Copy BoxGen 46:18 - hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas
Unchecked Copy BoxGen 46:19 - filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
Unchecked Copy BoxGen 46:20 - natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
Unchecked Copy BoxGen 46:21 - filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
Unchecked Copy BoxGen 46:22 - hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
Unchecked Copy BoxGen 46:23 - filii Dan Usim
Unchecked Copy BoxGen 46:24 - filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
Unchecked Copy BoxGen 46:25 - hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
Unchecked Copy BoxGen 46:26 - cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
Unchecked Copy BoxGen 46:27 - filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
Unchecked Copy BoxGen 46:28 - misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
Unchecked Copy BoxGen 46:29 - quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
Unchecked Copy BoxGen 46:30 - dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
Unchecked Copy BoxGen 46:31 - et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
Unchecked Copy BoxGen 46:32 - et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
Unchecked Copy BoxGen 46:33 - cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
Unchecked Copy BoxGen 46:34 - respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization