VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Luk 17:26, 27 )
Unchecked Copy BoxGen 7:1 - dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
Unchecked Copy BoxGen 7:2 - ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
Unchecked Copy BoxGen 7:3 - sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
Unchecked Copy BoxGen 7:4 - adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
Unchecked Copy BoxGen 7:5 - fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
Unchecked Copy BoxGen 7:6 - eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
Unchecked Copy BoxGen 7:7 - et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
Unchecked Copy BoxGen 7:8 - de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
Unchecked Copy BoxGen 7:9 - duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
Unchecked Copy BoxGen 7:10 - cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
Unchecked Copy BoxGen 7:11 - anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
Unchecked Copy BoxGen 7:12 - et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
Unchecked Copy BoxGen 7:13 - in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
Unchecked Copy BoxGen 7:14 - ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
Unchecked Copy BoxGen 7:15 - ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
Unchecked Copy BoxGen 7:16 - et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
Unchecked Copy BoxGen 7:17 - factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
Unchecked Copy BoxGen 7:18 - vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
Unchecked Copy BoxGen 7:19 - et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
Unchecked Copy BoxGen 7:20 - quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
Unchecked Copy BoxGen 7:21 - consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
Unchecked Copy BoxGen 7:22 - et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
Unchecked Copy BoxGen 7:23 - et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
Unchecked Copy BoxGen 7:24 - obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan