The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 8:1 - recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
Unchecked Copy BoxGen 8:2 - et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
Unchecked Copy BoxGen 8:3 - reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
Unchecked Copy BoxGen 8:4 - requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
Unchecked Copy BoxGen 8:5 - at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
Unchecked Copy BoxGen 8:6 - cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
Unchecked Copy BoxGen 8:7 - qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
Unchecked Copy BoxGen 8:8 - emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
Unchecked Copy BoxGen 8:9 - quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
Unchecked Copy BoxGen 8:10 - expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
Unchecked Copy BoxGen 8:11 - at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
Unchecked Copy BoxGen 8:12 - expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
Unchecked Copy BoxGen 8:13 - igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
Unchecked Copy BoxGen 8:14 - mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
Unchecked Copy BoxGen 8:15 - locutus est autem Deus ad Noe dicens
Unchecked Copy BoxGen 8:16 - egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
Unchecked Copy BoxGen 8:17 - cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
Unchecked Copy BoxGen 8:18 - egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
Unchecked Copy BoxGen 8:19 - sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
Unchecked Copy BoxGen 8:20 - aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
Unchecked Copy BoxGen 8:21 - odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
Unchecked Copy BoxGen 8:22 - cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization